HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XLIV: De invidia Judaeorum in Paulum

#Act. IX#cap. XI#Galat. I, 18

Cum autem implerentur dies multi a baptismo Pauli concilium fecerunt Judaei, ut eum interficerent. Ex eo quod dictum est: Cum implerentur dies multi, potest videri, hoc non fuisse factum, in hoc primo adventu Damasci, sed in secundo, quia forte transiit in Syriam, et Ciliciam, et ibi praedicavit, et multos convertit. Postea cum iterum venit Damascum, quia magis suscitaverat invidiam Judaeorum in secundo adventu Damasci, statuerumt concilium, ut eum occiderent, sed notificatae sunt ei insidiae Judaeorum, et custodiebant portas civitatis die, ac nocte, ut eum dolo interficerent, non Judaei, sed cives Damasci, et praepositus gentis Arethae regis ad petitionem Judaeorum, sicut ipse Apostolus in Epistola secunda ad Corinthiosrefert, dicens: Damasci praepositus gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet. Discipuli autem ejus nocte dimiserunt eum in sporta per murum. Et vide, quod in Graeco additum non est ejus, sed dictum est simpliciter discipuli, quia non habebat Paulus discipulos, sed omnes Christiani tunc dicebantur discipuli, quia nondum inventum erat hoc nomen Christianus. Elapsus Paulus a manibus Damascenorum, venit in Hierusalem, et volens se jungere discipulis Domini, scilicet apostolis, sed omnes timebant eum, non credentes, quod esset discipulus. Tunc Barnabas Cyprius Levites genere qui, ut supra dictum est, pretium agri venditi posuit ad pedes apostolorum Domini, apprehensum illum duxit ad apostolos, narravitque quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. Quos autem apostolorum invenerit in Hierusalem in Epistola ad Galatas ostendit, scilicet Petrum, et Jacobum episcopum Hierosolymorum, cum quibus mansit 15 diebus, sicut ipse in Epistola ostendit, dicens: Deinde post annos tres, sciliceta conversione mea, veni in Hierusalem, videre Petrum, et mansi apud eum 15 diebus, alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Et erat cum illis, scilicet Petro, et Jacobo, et aliis discipulis, qui erant in Jerusalem, intrans, et exiens per 15 dies. Deinde venit in partes Syriae, et Ciliciae, et ibi loquebatur gentibus, et disputabat cum Graecis, id est Judaeis inter Graecos dispersis. Haec autem historia, prae nimia sui brevitate, rei veritatem confundit, quasi totum in Hierusalem factum sit. Ita enim procedit series historiae. Et erat cum eis, intrans, et exiens in Hierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. Loquebatur autem gentibus, et disputabat cum Graecis. Illi autem, scilicet Judaei conversantes inter Graecos, cum quibus disputabat, voluerunt eum occidere. Quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream, quae civitas est Palestinae, et inde dimiserunt eum Tarsum, quae est civitas Ciliciae, unde ipse oriundus fuit. Postea redit historia ad Petrum, de Actibus apostolorum agens, quasi modo intercalari.